/312/ ut longe perfectior potius existet et cumulatior.
EXERCITATIO XLVII
Subtilissimam proponit ac dissolvit
difficultatem.
Ea est, quia Christianorum opinio cum
Stoicorum sententia consentire vel illa
deterior esse prima facie videtur.
Consentit quidem: Nos enim Christiani
dicimus Deum concurrere ad peccata permissive;
tunc sic Deus, permittendo peccata,
vel facit quid melius vel deterius. Non deterius,
quoniam hoc Deo, summo bono, non convenit;
igitur melius. Sed, si melius efficit Deus
cum peccata permittit et sic permittendo
omnes fere homines labuntur in scelera, ergo
melius est omnes paene homines esse sceleratos
atque facinorosos. Quare consentit et
coincidit cum Stoica opinione asserente mala
expedire pro bono universi.
Secundo coincidit, quia dicitur, 2. Physicorum, absentia
nautae causa est submersionis navis
et ad genus causae efficientis reducitur, neque
culpandus ob id quia effective navim subvertit,
verum etiam, quia naufragium, ubi praevidit
et potuit, non prohibuit.